Hľadaný výraz: psalms 14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum. 2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum. 3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. 4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt; 5 illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est. 6 Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est. 7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.

1

mail   print   facebook   twitter